LOGOI

Passage

Tertullian, De Cultu Feminarum 2.1

lat tertullian stoa014 opp lat1

Ancillae dei vivi, conservae et sorores meae, quo iure deputor vobiscum, postremissimus equidem eo iure conservitii et fraternitatis, audeo ad vos facere sermonem, non utique affectionis, sed affectioni procurans in causa vestrae salutis. Ea salus, nec feminarum modo, sed etiam virorum, in exhibitione praecipue pudicitiae est. Nam cum omnes templum dei simus, inlato in nos et consecrato spiritu sancto eius templi aeditua et antistita pudicitia est, quae nihil inmundum nec profanum inferri sinat, ne deus ille qui inhabitat inquinatam sedem offensus derelinquat. Sed modo nos non de pudicitia, cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique divina praecepta, verum de pertinentibus ad eam, id est qualiter vos incedere oporteat. Pleraeque enim (quod ipsum mihi utique reprehendendo in omnibus reprehendere deus permittat) aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter ita ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri aversatione consistat, nec quicquam et extrinsecus opus sit, de cultus dico et ornatus dispositione, studiis formae et nitoris, eandem superficiem incessu circumferentes quam feminae nationum, a quibus abest conscientia verae pudicitiae, quia nihil verum in his qui deum nesciunt praesidem et magistrum veritatis. Nam et si qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo imperfectam et inconditam constat, ut, licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentias sese dissolvat, pro perversitate gentilium appetendo cuius rei devitat effectum. Quota denique est quae ne placere quidem extraneis concupiscat? quae non vel idcirco se expingi curet, et neget appetitam? Quanquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen velle, vel etiam nolle, attamen non denegare. Quid mirum? perversa sunt omnia quae dei non sunt. Viderint igitur quae non totum bonum obtinendo facile et quod obtinent malo commiscent. Vos ab eis, ut in ceteris, incessu quoque divertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis, sicut pater vester qui est in caelis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable