LOGOI

Passage

Tertullian, De Cultu Feminarum 2.10

lat tertullian stoa014 opp lat1

Nimirum enim deus demonstravit sucis herbarum et concharum salivis incoquere lanas. Exciderat illi, cum universa nasci iuberet, purpureas et coccineas oves mandate. Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio graves essent, deus et auri tanta opera produxit, compleotendis et distinguendis lapillis, scrupulosa deus et auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae innocentis tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati cor- peris cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi perenibus quoque suis bullarum vice inserunt. Quamquam et aurum ipsum, cuius vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae. Adeo non veritate bona sunt, sed raritate; artibus autem per angelos peccatores, qui et ipsas materias prodiderunt, inductis operositas cum raritate commissa pretiosilatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis feminarum excitavit. Quod si iidem angeli qui et materias eiusmodi et inlecebras detexerunt, auri dico et lapidum inlustrium, et operas eorum tradiderunt, et iam ipsum calliblepharum vellerumque tincturas inter cetera docuerunt, damnati a deo sunt, ut Enoch refert, quomodo placebimus deo, gaudentes rebus illorum qui iram et animadversionem dei propterea provocaverunt? Nunc ut ista prospexerit deus, deus permiserit, nullam de conchylio vestem Esaias increpet, nullum botronatum retundat, nullas lunulas reprobet, tamen non ut gentiles, ita nos quoque nobis adolemur, institutorem solummodo deum existimantes, non etiam despectorem institutorum suorum. Quanto enim utilius et cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a deo provisa tunc et in saeculo posita, uti nunc essent in quibus disciplina servorum eius probaretur, ut per licentiam utendi continentiae experimenta procederent? Nonne sapientes patresfamiliae de industria quaedam servis suis offerunt atque permittunt, ut experiantur, an et qualiter permissis utantur, si probe, si moderate? Quanto autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam domini? Sic igitur et apostolus, Omnia, inquit, licent, sed non omnia expediunt. Quanto facilius inlicita timebit qui licita verebitur?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable