Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.11
lat tertullian stoa014 opp lat1
Quae autem vobis causae extructius prodeundi, cum remotae sitis ab his quae talium indigent. Nam nec templa circumitis, nec spectacula postulatis, nec festos dies gentium nostis. Propter istos enim conventus et multum videre ac videri omnes pompae in publicum proferuntur, aut ut luxuria negotietur aut gloria insolescat. Vobis autem nulla procedendi causa non tetrica. Aut inbecillus aliqui ex fratribus visitatur, aut sacrificium offertur, aut dei sermo administratur. Quidvis horum gravitatis et sanctitatis negotium est, cui opus non sit habitu extraordinario, et composito et soluto. Ac si necessitas amicitiarum officiorumque gentilium vos vocat, cur non vestris armis indutae procedatis, tanto magis, quanto ad extraneas fidei? ut sit inter dei ancillas et diaboli discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in vobis, ut, quomodo ait apostolus, magnificetur deus in corpore vestro. Magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et per habitum pudicitiae competentem. Sed enim a quibusdam dicitur, ne blasphemetur nomen in nobis, si quid de pristino habitu et cultu detrahamus. Non auferamus ergo vitia pristina: simus et moribus iisdem, si et superficie eadem, et tunc vere non blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia est ex qua dicatur: Ex quo facta est Christiana, pauperius incedit. Timebis pauperior videri, ex quo locupletior facta es, et sordidior, ex quo mundior? Secundum gentilium, an secundum dei placitum incedere Christianos oportet? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable