Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.12
lat tertullian stoa014 opp lat1
Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. Quanto autem magis blasphemabile est, si, quae sacerdotes pudicitiae dicimini, impudicarum ritu procedatis cultae et expictae? Aut quid minus habeant infelicissimae illae publicarum libidinum victimae? quas etsi quae leges a maritalibus et matronalibus decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi coaequavit. Quamquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt. Illa civitas valida, quae super montes septem et plurimas aquas praesidet, prostitutae appellationem a domino meruit. Sed quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi! Thamar illa, quia se expinxerat et ornaverat, idcirco Iudae suspicione visa est sedere, adeoque sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente, ut quaestuariam et voluerit et compellarit et pactus sit. Unde addiscimus adversus congressus et suspiciones impudicas providendum omni modo esse. Quid enim castae mentis integritas alterius suspicione maculatur? quid speratur in me quod aversor? quid non meos mores habitus praenuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia vulneretur? Liceat videri pudicam, certe impudicam non licet.