Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.13
lat tertullian stoa014 opp lat1
Aliqua fors dicet, Non est mihi necessarium hominibus probari: nec enim testimonium hominum requiro; deus conspector est cordis. Scimus omnes, dum tamen quid idem per apostolum dixerit recordemur: Probum vestrum coram hominibus appareat. Ad quid, nisi ut malitia accessum ad vos omnino non habeat, vel ut malis exemplo et testimonio sitis? Aut quid est, Luceant operae vestrae? Quid autem nos dominus lucem mundi vocat? quid civitati super montem constitutae comparavit, si non relucemus in tenebris et extamus inter demersos? Si lucernam tuam sub modio abstruseris, in tenebris derelicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum autem, dumtaxat verum et plenum, non amat tenebras; gaudet videri et in ipsas denotationes exultat. Pudicitiae Christianae satis non est esse, verum et videri. Tanta enim debet esse plenitudo eius, ut emanet ab animo ad habitum et eructet a conscientia in superficiem, ut et a foris inspiciat quasi supellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae sunt enim deliciae quarum mollitia et fluxu fidei virtus effeminari potest. Ceterum nescio an manus spatalio circumdari solita in duritiam catenae stupescere sustineat. Nescio an crus periscelio laetatum in nervum se patiatur artari. Timeo cervicem, ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det. Quare, benedictae, meditemur duriora, et non sentiemus: relinquamus laetiora, et non desiderabimus. Stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus ornamenta terrena, si caelestia optamus. Ne dilexeritis aurum, in quo omnia delicta populi Israel denotantur. Odisse debetis quod patres perdidit, quod a relinquentibus deum adoratum est. Etiam tunc aurum ignis est esca. Ceterum tempora Christianis semper, et nunc vel maxime, non auro, sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur. Prodite vos iam medicamentis et ornamentis exstructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermones dei, adnectentes cervicibus iugum Christi. Caput maritis subicite, et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro placebitis. Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae deum habebitis amatorem.