LOGOI

Passage

Tertullian, De Cultu Feminarum 2.2

lat tertullian stoa014 opp lat1

Perfectae, id est Christianae pudicitiae, appetitionem sui non tantum non appetendam, sed etiam exsecrandam vobis sciatis. Primo, quod non de integra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus. Quid igitur excitas in te malum istud? quid invitas cuius te profiteris extraneam? Tum, quod temptationibus viam aperire non debemus, quae nonnunquam quod deus a suis abigat instando perficiunt, certe vel spiritum scandalo permovent. Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere, ut confisae et securae simus de conscientia nostra, optantes perseverare id in nobis, non tamen praesumentes. Nam qui praesumit, minus veretur, qui minus veretur, minus praecavet, qui minus praecavet, plus periclitatur. Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris. Utilius ergo, si speremus nos posse delinquere, quam si praesumamus non posse. Sperando enim timebimus, timendo cavebimus, cavendo salvi erimus: contra si praesumamus, neque timendo neque praecavendo salvi erimus. Qui securus agit, non et sollicitus, non possidet tutam et firmam securitatem. At qui sollicitus est, is vere poterit esse securus. Et de suis quidem servis dominus misericordia sua curet, ut etiam praesumere illis de bono suo feliciter liceat. Quid autem alteri periculo sumus? quid alteri concupiscentiam importamus? quam si deus non ampliando legem facto stupri concupiscentiam non discernat in poena, nescio an impune habeat qui alicui causa fuerit perditionis. Perit enim ille, simul in tuam formam concupierit, et admisit iam in animo quod concupivit, et facta es tu gladius illi, ut, etsi a culpa vaces, ab invidia non libereris. Ut, cum in alicuius agro latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non continget, dum rus tamen ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur. Expingamus nos, ut alteri pereant? Ubi ergo est, Diliges proximum tuum sicuti te ipsum? Nolite vestra tantum curare, sed alterius? Nulla enuntiatio spiritus sancti ad praesentem tantum materiam, et non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et suscipi debet. Cum igitur et nostra et aliorum causa versetur in studio periculosissimi decoris, iam non tantum confictae et elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a vobis sciatis, sed etiam naturalis speciositatis oblitterandum dissimulatione et incuria, ut perinde oculorum incursibus molestum. Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis bona, timendus est tamen vel propter iniuriam et violentiam sectatorum, quam etiam pater fidei Abra- ham in uxoris suae specie pertimuit, et Isaac sororem ementitus Rebeccam salutem contumelia redemit.

Provenance