Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.3
lat tertullian stoa014 opp lat1
Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus gravis, nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa, non exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur: sufficit, quod angelis dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam requirant, quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant? Dicet aliquis, Quid ergo non et exclusa luxuria et admissa castitate laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet? Viderit, quem iuvat de carne gloriari. Nobis autem primo quidem nullum gloriae studium est, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praescriptis dei. Dehinc si omnis gloria vana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis duntaxat? Nam etsi gloriandum est, in spiritus bonis, non in carne placere velle debemus, quia spiritalium sectatores sumus. Quibus operamur, illis gaudeamus. De his gloriam carpamus, de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur Christianus etiam in carne, sed cum propter Christum lacerata duraverit, ut spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium post se trahat. Ita quod ex omni parte in vobis vacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis. Sanctae feminae, si naturaliter speciosae, non adeo sit occasio. Certe si et fuerit, non adiuvare, sed etiam impedire debet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable