Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.5
lat tertullian stoa014 opp lat1
Haec utique non in crudam in totum et ferinam habitudinem insinuanda vobis suggeruntur nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et iustitia corporis excolendi. Non supergrediendum ultra quam simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam deo placet. In illum enim delinquunt quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Displicet nimirum illis plastica dei, in ipsis se nimirum arguunt, reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim, cum emendant, cum adiciunt, utique ab adversario artifice sumentes additamenta ista. Is est diabolus. Nam quis corpus mutare monstraret, nisi qui et spiritum hominis malitia transfiguravit? Ille indubitate eiusmodi ingenia concinnavit, ut in vobis pareat manus vos quodammodo deo afferre. Quod nascitur, opus dei est. Ergo quod infingitur, diaboli negotium est. Divino operi satanae ingenia superducere quam scelestum est! Servi nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur, milites ab hostibus imperatoris sui nihil concupiscunt. De adversario enim eius in cuius manu sis aliquid usui postulare transgressio est. Christianus a malo illo adiuvabitur in aliquo? Nescio an hoc nomen ei perseveret. Erit enim eius de cuius doctrinis instrui concupiscit. Quam autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomini Christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur? effigie mentiri, quibus in lingua non licet? appetere quod tuum non sit, quibus alieni abstinentia traditur? adulterium in specie exercere, quibus studium pudicitiae sit! Credite, benedictae, quomodo praecepta dei custodietis, lineamenta eius in vobis non custodientes? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable