LOGOI

Passage

Tertullian, De Cultu Feminarum 2.6

lat tertullian stoa014 opp lat1

Video quasdam capillum croco vertere. Pudet eas etiam nationis suae, quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae, ita iam capillos transferunt. Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite, et decorum putant quod inquinant. Atquin et detrimentum crinibus medicaminum vis inurit, et cerebro perniciem etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reservat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor nocet. Quis decor cum iniuria? quae cum inmunditiis pulchritudo? Crocum capiti suo mulier Christiana ingeret ut in aram? Quodcunque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salutaribus usibus adhibetur, ad quod dei creatura prospecta est, sacrificium videri potest. Sed enim deus ait, Quis vestrum potest capillum album atrum facere, aut album ex atro? Itaque revincunt dominum. Ecce, inquiunt, pro albo vel atro flavum facimus, gratia faciliorem. Quamvis et atrum ex albo conantur, quas paeniteat ad senectam usque vixisse. Pro temeritas! Erubescit aetas exoptata votis, furtum conficitur, adulescentia, in qua deliquimus, suspiratur, occasio gravitatis inter- polatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus cum plus occultari studuerit, plus detegetur. Haec est aeternitas vera de capilli iuventute. Hanc incorruptibilitatem habemus superinduere ad novam domum domini, quam monarchia pollicetur. Bene properatis ad dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus ad finem propinquare deforme est.

Provenance