LOGOI

Passage

Tertullian, De Cultu Feminarum 2.7

lat tertullian stoa014 opp lat1

Quid item tanta ordinandi crinis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae ge- stiunt in cincinnos coercere, aliae ut vagi et volucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates subtilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Mirum, quod non contra dominica praescripta contenditur. Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronumtiatum est. Vos vero adicitis ad pondus colluras quasdam vel scuti umbilicos cervicibus adstruendos. Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuvias alieni capitis forsan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati, sancto et Christiano capiti supparetis. Immo omnem hanc ornatus servitutem a libero capite depellite. Frustra laboratis ornatae videri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis. Deus vos velari iubet. Credo, ne quarundam capita videantur. Atque utinam miserrimus ego in illa die Christianae exultationis vel infra calcanea vestra caput elevem! videbo, an cum cerussa et purpurisso et croco et in ille ambitu capitis resurgatis; an taliter expictas angeli in nubila sublevent obviam Christo in aere. Si nunc bona et dei sunt, tunc quoque occurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere, nisi caro et spiritus solus ac purus. Damnatum est igitur quod in spiritu et carne non resurgit, quia dei non est. Damnatis hodie abstinete. Hodie vos tales deus videat, quales tunc videbit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable