Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.8
lat tertullian stoa014 opp lat1
Videlicet nunc vir ut sexu aemulus feminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obeundae gravitatis propter metum debitum deo detrahuntur? Siquidem et viris propter feminas, ut feminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, et decolorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distringere, cetera pulveris cuiusdam aspritudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen cognito deo adempta placendi voluntate per luxuriae occasionem omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur. Nam ubi deus, ibi pudicitia, ibi gravitas adiutrix et socia eius. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est sine gravitate tractabimus? Quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibebimus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione severitas circumferatur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable