Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 2.9
lat tertullian stoa014 opp lat1
Quamobrem erga vestitum quoque et reliqua compositionis vestrae impedimenta perinde vobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris. Nam quid prodest faciem quidem frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae exhibere, cetera vero corporis laciniosis pomparum et delitiarum ineptiis occupare? Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in facile est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant: adeo, si desinant, inritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam. Contra si forma deficit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. Aetates denique requietas iam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus avocant et severitatem appetitionibus inquietant, compensantibus scilicet habitus inritamenta pro frigore aetatis. Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores vestitus et cultus ne in vos admiseritis, tum, si quas divitiarum vel natalium vel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam non videantur consecutae, temperare malum huiusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis. Quomodo etenim humilitatem, quam nostri profitentur, implere poteritis, non repastinantes divitiarum vestrarum vel elegantiarum usum, quae tantum ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consuevit. Non enim quaesitis utemur nostris? Quis autem prohibet uti? Secundum apostolum tamen, qui nos uti monet mundo isto, quasi non abutamur. Praeterit enim habitus mundi huius. Et qui emunt, sic agant, quasi non possidentes. Cur ita? Quoniam praemiserat, dicens, Tempus in collecto est. Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat, tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid sentiat de vanis his instrumentis earum? Non enim et multi ita faciunt, et se spadonatui obsignant propter regnum dei, tam fortem et utique permissam voluptatem sponte ponentes? Numquid non aliqui ipsam dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione deo immolant. Satis igitur et vos usae estis divitiis atque deliciis, satis dotum vestrarum fructus decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum. Nos sumus, in quos decurrerunt fines saeculorum. Nos destinati a deo ante mundum in extimatione temporali. Itaque castigando et castrando, ut ita dixerim, saecule erudimur a deo. Nos sumus circumcisio omnium spiritalis et carnalis. Nam et in spiritu et carne saecularia circumcidimus.