LOGOI

Passage

Tertullian, De Fuga in Persecutione 11

lat tertullian stoa016 opp lat1

Hoc sentire et facere omnem servum dei oportet, etiam minoris loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum in persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id est ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intellegere poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitate in civitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad gradum in acie figendum suadere? Certe quidem honus pastor animan pro pecoribus ponit, ut Moyses non domino adhuc Christo revelato et iam in se figurato ait: Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde. Ceterum Christo confirmante figuras suas ma(??)us pastor est qui viso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit. Proicietur de villa pastor huiusmodi, detinebuntur illi missionis suae mercedes in compensationem, immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti domini(??)i restitutio. Etenim qui habet, dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam quod videtur habere auferetur. Sic Zacharias comminatur: Ex(??)ge (??)homphaea in pastores et evellite oves, et superdueam m(??)num meam in pastores. In quos et Ezechiel et Hieremias iisdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe vescantur pascentes potius semetipses, verum et dispersum gregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum in persecutione destituitur ecclesia a clero. Si et spiritum quis agnoverit, audiet fugitivos denotantem. Porro si eos qui gregi praesunt fugere, cum lupi irruunt, nec decet, immo nec licet (qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit, omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. Ceterum si grex fugere deberet, non deberet praepositus gregis stare, sine causa staturus ad tutelam gregis, quam grex non desideraret, ex licentia fugae scilicet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable