Passage
Tertullian, De Fuga in Persecutione 13
lat tertullian stoa016 opp lat1
Sed et omni petenti me dabo in causa eleemesynae, non in coneussurae. Petenti inquit. Porro qui concutit, non petit. Qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sed exterquet. Non eleemesynam expectat qui non miserandus, sed timendus vanit. Da(??)o igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine, ubi qui accepit deum honorat et benedictionem mihi reddit, non ubi amplius et benefactum praestitisse se credit et praedam suam aspiciens dicit: De reatu. Irascar et in inimicum? Sed inimicitiae et alios habent titulos. Non tamen dixit traditorem aut persecutorem aut concussorem. Nam huic quanto magis carbones acervabo super caput, si me non redemero? Proinde, inquit, qui tibi tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede. Ad eum pertinet, qui rem, non qui fidem meam eripere quaesierit. Concedam et pallium non minanti traditionem. Si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam. Omnium iam nunc domini sententiarum suae sunt et causae et regulae. Termini non in infinitum nec ad omnia spectant. Atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signum petentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam venenum aut gladium mor(??)m desideranti daturus. Facite autem vobis amicos de mammona, quomodo intellegendum sit, parabola praemissa te doceat. Ad populum Iudaicum dictum, qui, commissam sibi rationem demini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere quam inimicos, et relevare nos a debitis peccatorum, quibus deo detinebamur, si nobis id dominica ratione conferrent, ut, cum coepisset ab his deficere gratia, ad nostram fidem refugientes reciperentur in tabernacula aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile non esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti per mammonam recipiant tunc nos in tabernacula aeterna. Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptum permittat et redimere praecipiat. Parum denique est, si unus aut alius ita eruitur. Massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogaverunt. Nescio dolendum an crubescendum sit, cum in matricibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios et (??)ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani quoque vectigales continentur. Hanc episcopatui formam apostoli providentius condiderunt, ut regno suo securi frui possent, sub obtentu procurandi(??)? Scilicet enim talem pacem Christus ad patrem regrediens mandavit a militibus per Saturnalia redimendam!