Passage
Tertullian, De Fuga in Persecutione 14
lat tertullian stoa016 opp lat1
Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo dominica sollemnia celebrabimus? Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus. Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi et fides et et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potes perdere, adhibitis haud redemptionem desiderare. Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem, luce Christi luminosa adversus eam. Non potes discurrere per singulos. Sit tibi et in tribus ecclesia. Melius est, turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam; nemo quaestum de ea faciat. Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur, sed recita deum dixisse, Qui capit, capiat, id est, Qui non capit, discedat. Non potest qui pati timet eius esse qui passus est. At qui pati non timet, iste perfectus erit in dilectione, utique dei. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi vocati, pauci electi. Non quaeritur qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam. Et ideo paracletus necessarius, deductor omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimere noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit, sicut locuturas in interrogatione, ita iuvaturus in passione. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable