LOGOI

Passage

Tertullian, De Fuga in Persecutione 3

lat tertullian stoa016 opp lat1

Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit, Ego sum qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. Uram, inquit, illos sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt ignea iacula diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim, quoniam incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes. Annon scitis, quod deus omnium sit dominus? Et si velut deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec passer unius assis cadit in terram. Nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

Provenance