Passage
Tertullian, De Fuga in Persecutione 5
lat tertullian stoa016 opp lat1
Sed quod meum est, inquit, fugio, ne peream, si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium. Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti de quo praesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti. Si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri, quo minus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo. Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? Nisi si vis confiteri, pati non vis; nolle autem confiteri negare est. Si vero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare? Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non magis ex hac parte constantiae et fiduciae in deum dicis: Ego quod meum est facio; non discedo; deus, si voluerit, ipse me proteget? Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrio, quam fugere sub nostre. Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat, misericordiae dei retulit. Quid aliud voluit dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?