LOGOI

Passage

Tertullian, De Fuga in Persecutione 7

lat tertullian stoa016 opp lat1

Videamus nunc, an et cetera domini edicta congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate praevaricari videretur. Aut pati enim nos voluit persecutionem aut fugere. Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis ad passionem contrariam fugae. Qui confessus fuerit me et ego confitebor illum coram patre meo. Quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar eius coram patre. Si devito passionem, confundor confessionem. Felices qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei. Infelices ergo qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur. Quid ergo me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus. Sed infirmitatem, inquit, quorundam prospiciens dominus pro sua humanitate nihilominus et portum fugae demonstravit. Non enim idoneus erat etiam sine fuga tam turpi et indigno et servili praesidio salvos facere in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutors, sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum qui et corpus et animam perdere potest in gehennam. Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsi non fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda.

Provenance