Passage
Tertullian, De Fuga in Persecutione 9
lat tertullian stoa016 opp lat1
Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia evangelii revolverunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cummaxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. Infirmos sustinere iubet Paulus, utique enim non fugientes. Quomodo enim sustineantur absentes? An patientia? Dicit sustinendos, sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint, sicut pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet, ne locum malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per fugam, per sapientiam conversationis lucrari nos vult commeatum. Ceterum qui lucere nos iubet velut filios lucis non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam, an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria. Inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem vim illius. Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet, nedum pro domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione. Sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor suppliciamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo spiritus probat? Namque omnes paene ad martyrium exhortatur, non ad fugam; ut et illius commemoremur: Publicaris, inquit, bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris, iustitia te producit in medium. Quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus. Sic et alibi: Nolite in lectulis nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur qui est passus pro vobis.