LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 1

lat tertullian stoa017 opp lat1

Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quoque nomine iudicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. Omitte titulos, opera recognosce, idololatres item homicida est. Quaeris quem occiderit? Si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum, nec inimicum, sed ipsum se. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa dei. Quot plagis? quotquot idololatriis. Qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. Proinde adulterium et stuprum in eodem recognoscas; nam qui falsis deis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est. Sic et in stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus cooperator non conspurcatus et constupratus incedit? Atque adeo scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione. Fraudis condicio ea est, opinor, si quis alienum rapiat aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est. At enim idololatria fraudem deo facit, honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam coniungat. Quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de homicidi reatu non liberatur. Post talia crimina, tam exitiosa, tam devoratoria salutis, cetera quoque aliquem ad modum et seorsum proinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant. In illa et concupiscentiae saeculi. Quae enim idololatriae sollemnitas sine ambitione cultus et ernatus? In illa lasciviae et ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis causa frequententur. In illa iniustitia. Quid enim iniustius ea quae iustitiae patrem nescit? In illa etiam vanitas, cum tota eius ratio vana sit. In illa mendacium, cum tota substantia cius mendax sit. Ita fit, ut omnia in idololatria et in omnibus idololatria deprehendatur. Sed et alias, cum universa delicta adversus deum sapiant, nibil autem, quod adversus deum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian admittit quicunque delinquit. Id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable