LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 10

lat tertullian stoa017 opp lat1

Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris professoribus litterarum. Immo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae. Primum quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem observare, ut quibus vectigalia sua supputent. Quis ludimagister sine tabula septem idolorum Quinquatria tamen frequentabit? Ipsam primam novi discipuli stipem Minervae et honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo verbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra vitetur. Quid minus est inquinamenti eo, quam praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupatus? Quam Minervalia Minervae, quam Saturnalia Saturni, quem etiam serviculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. Etiam strenae captandae et septimontium, et brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia, flore scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant, creatis schola honoratur feriis. Idem fit idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. Quis haec competere Christiano existimabit, nisi qui putabit convenire etiam non magistro? Scimus dici posse: Si docere litteras dei servis non licet, etiam nec discere licebit, et, Quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam, vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum sit ad omnem vitam litteratura? Quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus divina non possunt? Videamus igitur necessitatem litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti non posse, ex parte vitari. Fideles magis discere quam docere litteras capit; diversa est enim ratio discendi et docendi. Si fidelis litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium dicit. Deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in vano conlocari. Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. Quaere, an idololatriam committat qui de idolis catechizat. At cum fidelis haec discit, si iam sapit quid sit, neque recipit neque admittit, multo magis si nondum sapit. Aut ubi coeperit sapere, prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide. Proinde illa respuet nec recipiet, et erit tam tutus, quam qui sciens venenum ab ignaro accipit nec bibit. Huic necessitas ad excusationem deputatur, quia. aliter discere non potest. Tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta facilius discipulus fidelis non adibit quam magister non frequentabit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable