LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 11

lat tertullian stoa017 opp lat1

De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis cupiditatem radicem omnium malorum qua quidam irretiti circa fidem naufragium sunt passi (quamvis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas), tum mendacium cupiditatis ministrum (taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat) — negotiatio servo dei apta est? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. Sit nunc aliqua iustitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. Sane, non illa principalis idololatria? Viderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod vetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique in alia causa non levioris reatus praeiudicium istud observo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregavi, agnosco me neque lenocinium neque id genus locorum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. Ecce magis proximum praeiudicium. Si publicarum victimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis? Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, et quid maioris operae et erga daemonia turarius. Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.

Provenance