LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 12

lat tertullian stoa017 opp lat1

Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplau- dimus, si post fidem obsignatam dicimus: Non habeo quo vivam Iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. Sero dicitur. Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis cum viribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defunctus postea erubescat. Sed et nunc habes dicta domini exempla adimentia tibi omnem causationem. Quid enim dicis? Egebo. Sed felices egenos dominus appellat. Victum non habebo: sed Nolite, inquit, cogitare de victu; et vestitus habemus exemplum lilia. Substantia mihi opus erat: atquin omnia vendenda sunt et egentibus dividenda. Sed filiis et posteritati providendum: nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. Sed condicionalis eram: nemo duobus dominis servire potest. Si vis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, quod in modum crucis est. Parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. De artibus et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas? Iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacobus et Ioannes vocati a domino et patrem navemque derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepellre patrem tardum fuit fidei. Nemo eorum, quos dominus allegit, Non habeo, dixit, quo vivam. Fides famen non timet. Scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum, quam omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum? Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines difficilia, penes deum facilia. Si tamen nobis de mansuetudine et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum eius vice pestis etiam de longinquo devitemus, non in his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per festos dies.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable