LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 13

lat tertullian stoa017 opp lat1

Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis autem et voluptatibus eiusmodi suum iam volumen implevimus. Hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nestrae subscribimus adversus fidem disciplinamque communem. De(??)oc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in huiusmodi servus dei debeat, sive habitu, sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. Ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, vitae et morti, aut scindimus quod est scriptum: Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus. Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gau debimus. Sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus, contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum et bonorum vices aemula retributione compensant. Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis, recipiam meum, vel rependam alienum. Si hunc morem sibi homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni eorum vanitate, quid participas idolothyta sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas vel recipias. Da formam, in quam velis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? Si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus: sin vero et dissimulaberis, temptatus addictus es. Certe sive hac sive illac, reus es confusionis in deo. Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes pafrem meum, qui est in caelis.

Provenance