LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 14

lat tertullian stoa017 opp lat1

Sed enim plerique iam induxerunt animo agnoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. Porro blasphemia, quae nobis omni modo devitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus. Ceterum si de omni blasphemia dictum est, Vestra causa nomen meum blasphematur, perimus universi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus, et non blasphemabitur. Immo dum sumus, blasphemetur; in observatione, non in exorbitatione disciplinae; dum probamur, non dum reprobamur. O blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propter ea me detestatur! Benedictio est nominis maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus, inquit, vellem placere, servus Christi non essem. Sed idem alibi iubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo. Nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia? an gravitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam, numquid idolofatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? Sed etsi non prohibet nos conversari cum idololatris et adulteris et ceteris criminosis, dicens, Ceterum de mundo exiretis, non utique eas habenas conversationis immittit, ut, quoniam necesse est et convivere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et compeccare possimus. Ubi est commercium vitae, quod apostolus concedit, ibi peccare, quod nemo permittit. Licet convivere cum ethnicis, commori non licet. Convivamus cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis. Pares anima sumus, non disciplina, compossessores mundi, non erroris. Quod si nobis nullum ius est communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter fratres frequentare. Quis hoc sustinere aut defendere potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. Sabbata, inquit, vestra et neomenias et ceremonias odit anima mea. Nobis, quibus sabbata extranea sunt et neomeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant, strenae, consonant lusus, convivia constrepunt. O melior fides nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi vindicat! Non dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne Christiani viderentur. Nos ne ethnici pronuntiemur, non veremur. Si quid et carni indulgendum est, habes; non dicam tuos dies tantum, sed et plures. Nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octavo quoque die. Excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere non poterunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable