LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 18

lat tertullian stoa017 opp lat1

Iam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum. Proprius habitus uniuscuisque est, tam ad usum quotidianum, quam ad honorem et dignitatem. Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione. Tantum enim honoris nomine conferebantur his, qui familiaritatem regum merebantur. Unde et purpurati regum vocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur. Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae viri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem idolis non deservisse, nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit. Simplex igitur purpura ilia nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne. Quemadmodum enim et Ioseph, qui servus fuerat, et Daniel, qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptum sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi et puerilis stola, nativitatis insignia, non potestatis, generis, non honoris, ordinis, non superstitionis. Ceterum purpura vel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae maculam, cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae et trabeae et laticlavi, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito. Nam daemonia magistratus sunt saeculi huius; unius collegii insignia fasces et purpuras gestant. Quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris, opera eius vero non administres? Nemo in immundis mundus videri potest. Tunicam si induas inquinatam per se, poterit forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus esse non poteris. Iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris, scito, non semper comparanda esse vetera et nova, rudia et polita, coepta et explicita, servilia et liberalia. Nam illi etiam condicione servi erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis. Ille dominus in humilitate et ignobilitate incessit domicilio incertus: nam Filius, inquit, hominis non habet ubi caput collocet; vestitu incultus, neque enim dixisset, Ecce qui teneris vestiuntur, in domibus regum sunt; vultu denique et aspectu inglorius, sicut et Esaias pronuntiaverat. Si potestatis ius quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est, si regem denique fieri conscius sui regni refugit, plenissime dedit formam suis derigendo omni fastigio et suggestu quam dignitatis quam potestatis. Quis enim magis his usus fuisset, quam dei filius? Quales et quanti eum fasces producerent, qualis purpura de humeris eius floreret, quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis iudicasset? Igitur quae noluit, reiecit, quae reiecit, damnavit, quae damnavit, in pompa diaboli deputavit. Non enim damnasset, nisi non sua: alterius autem esse non possent, nisi diaboli, quae dei non sunt. Tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatrian. Vel hoc te commonefaciat omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas, verum et inimicas dei esse, quod per illas adversus dei servos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae ignorantur. Sed et nativitas et substantia tua molestae tibi sunt adversus idololatrian. Ad evitandum remedia deesse non possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud, quo felicior factus non in terris magistratus, sed in caelis.

Provenance