LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 2

lat tertullian stoa017 opp lat1

Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates, remaneat idololatria in co quod ipsa est. Sufficit sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tot venas diffundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecavenda sit idololatriac latitudo, quoniam multifariam servos dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subvertit. Plerique idololatrian simpliciter existimant his solis modis interpretandam, si quis aut incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum, aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione reputandum. At enim, dominus quam extensius ista disponat, certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit libidinose et animam commoverit impudice, cum homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii iudicat et in omni impetu irae et in neglegentia caritatis in fratrem. Sicut Iohannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in modico consisteret et diaboli ingenium de malitia et dei domini de disciplina, qua nos adversus diaboli altitudines munit, si in his tantum delictis iudicaremur, quae etiam nationes decreverunt vindicanda. Quomodo abundabit iustitia nostra super Scribas et Pharisaeos, ut dominus praescripsit, nisi abundantiam adversariae eius, id est iniustitiae, perspexerimus? Quod si caput iniustitiae idololatria est, prius est, uti adversus abundantiam idololatriac praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable