Passage
Tertullian, De idolatria 20
lat tertullian stoa017 opp lat1
Sed enim cum conversatio divinae disciplinae non factis tantum, verum etiam verbis periclitetur (nam sicut scriptum est, Ecce homo et facta eius, ita, Ex ore tuo iustificaberis), meminisse debemus etiam in verbis quoque idololatriae incursum praecavendum aut de consuetudinis vitio aut timiditatis. Deos nationum nominari lex prohibet, non utique, ne nomina eorum pronuntiemus, quae nobis ut dicamus conversatio extorquet. Nam id plerumque dicendum est: In templo Aesculapii illum habes, et, In vico Isidis habito, et, Sacerdos Iovis factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque enim Saturnum honoro, si ita vocavero eum suo nomine; tam non honoro, quam Marcum, si vocavero Marcum. Sed ait: Nomen aliorum deorum ne commemoremini, neque audiatur de tuo ore. Hoc praecepit, ne deos vocemus illos. Nam et in prima parte legis, Non sumes, inquit, nomen domini dei tui in vano, id est idolo. Cecidit igitur in idololatriam qui idolum nomine dei honoraverit. Quodsi deos dicendum erit, adiciendum est aliquid quo appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et scriptura deos nominat, sed adicit suos vel nationum; sicut David, cum deos nominasset, ubi ait, Dei autem nationum daemonia. Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum est. Ceterum consuetudinis vitium est Mehercule dicere, Medius Fidius, accedente ignorantia quorundam, qui ignorant iusiurandum esse per Herculem. Porro quid erit deiratio per eos quos eirasti, quam praevaricatio fidei cum idololatria? quis enim, per quos deierat, non honorat? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable