Passage
Tertullian, De idolatria 21
lat tertullian stoa017 opp lat1
Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat iuratione vel aliqua testificatione, et tu, ne intellegaris, quiescis. Nam aeque quiescendo confirmas maiestatem eorum, cuius causa videberis obligatus. Quid refert, deos nationum dicendo deos an audiendo confirmes? iures per idola, an ab alio adiuratus acquiescas? Cur non agnoscamus versutias satanae, qui, quod ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore perficiat per aures inferens nobis idololatriam? Certe quisquis ille est, aut amica aut inimica congressione adstringit. Si inimica, iam ad pugnam vocaris, et scis tibi dimicandum esse: si amica, quanto securius in dominum transferes sponsionem tuam, ut dissolvas obligationem eius, per quem te malus honori idolorum, id est idololatriae, quaerebat annectere. Omnis patientia eiusmodi idololatria. Honoras eos, quibus impositis obsequium praestitisti. Scio quendam, cui dominus ignoscat, cum illi in publico per litem dictum esset: Iupiter tibi sit iratus, respondisse: Immo tibi. Quid aliter fecisset ethnicus, qui Iovem deum credidit? Etiamsi non per eundem retorsisset maledictum, nec per ullum Iovis similem, confirmaverat lovem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstraverat remaledicens. Ad quid enim indigneris per eum, quem scis nibil esse? Nam si insanis, iam esse confirmas, et erit idololatriae professio timoris tui: quanto magis, cum per ipsum remamaledicis, eodem Iovis honorem facis, quo et ille, qui te provocavit? Fidelis autem in eiusmodi ridere debet, non insanire, immo, secundum praeceptum, ne per deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per deum, ut et idola destruas et deum praedices et adimpleas disciplinam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable