LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 23

lat tertullian stoa017 opp lat1

Sed est quaedam eiusmodi species in facto et in verbo bis acuta et infesta utrimque, licet tibi blandiatur, quasi vacet in utroque, dum factum non videtur, quia dictum non tenetur. Pecuniam de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciatis iurati cavent et se negant; se scire volunt scilicet tempus persecutionis et locus tribunalis et persona praesidis. Praescribit Christus non esse iurandum. Scripsi, inquit, sed nihil dixi. Lingua, non littera occidit. Hic ego naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit; quamquam et ipsi linguae anima dictaverit aut a se conceptum aut ab alio traditum. Iam, ne dicatur, Alius dictavit; hic conscientiam appello, an quod alius dictavit anima suscipiat et sive comitante sive residente lingua ad manum transmittat. Et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit. Si, inquit, concupiscentia vel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneri. Cavisti igitur, quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes neque noluisse. Nam cum caveres, scisti, cum scires, utique voluisti; egisti tam facto quam cogitatu, nec potes leviore crimine maius excludere, ut dicas falsum plane effici, cavendo quod non facis. Tamen non negavi, quia non iuravi. Quoniam, etsi nihil tale fecisses, sic tamen dicereris deierare, fecisse si consenseris. Non valet tacita vox in stilo, et mutus in litteris sonus. At enim Zacharias temporali vocis orbatione multatus cum animo conlocutus linguam inritam transit, cum manibus suis a corde dictat et nomen filii sine ore pronuntiat: loquitur in stilo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore vocalior. Quaere, an dixerit qui dixisse compertus est. Dominum oremus, ne qua nos eiusmodi contractus necessitas circumsistat et, si ita evenerit, det fratribus operandi copiam vel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam, ne illae litterae negatrices vicariae oris nostri in die iudicii adversus nos proferantur signatae signis, non iam advocalorum, sed angelorum.

Provenance