LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 24

lat tertullian stoa017 opp lat1

Inter hos scopulos et sinus, inter haec vada et freta idololatriae velificata spiritu dei fides navigat, tuta si cauta, secura si attonita. Ceterum inenatabile excussis profundum est, inextricabile inpactis naufragium est, inrespirabile devoratis hypobrychium in idololatria. Quicumque fluctus eius offocant, omnis vertex eius ad inferos desorbet. Nemo dicat: Quis tam tuto praecavebit? Exeundum de saeculo erit. Quasi non tanti sit exire, quam idololatren in saeculo stare. Nihil esse facilius potest, quam cautio idololatriae, si timor eius in capite sit. Quaecumque necessitas minor est periculo tanto comparata. Propterea spiritus sanctus consultantibus tunc apostolis vinculum et iugum nobis relaxavit, ut idololatriae devitandae vacaremus. Haec erit lex nostra, quo expedita hoc plenius administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis agnoscimur et examinamur, haec accedentibus ad fidem proponenda et ingredientibus in fidem inculcanda est, ut accedentes deliberent, observantes perseverent, non observantes renuntient sibi. Viderimus enim si secundum arcae typum et corvus et milvus et lupus et canis et serpens in ecclesia erit. Certe idololatres in arcae typo non habetur. Nullum animal in idololatren figuratum est. Quod in arca non fuit, in ecclesia non sit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable