Passage
Tertullian, De idolatria 4
lat tertullian stoa017 opp lat1
Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. Quanto praecedit, ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. Propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex divina prociamat, Ne feceritis idolum, et coniungens, Neque similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit servis dei. Antecesserat Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum, quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo adversus deum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus error praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione praedamnat. Et rursus: Iuro vobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis paenitentia parata est. Qui servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles, et servitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus in fanis, et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium. Esaias vero, Testes, ait, vos estis, si est deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt et exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio quam artifices, quam cultores detestatur. Cuius clausula est, Cognoscite, quod cinis sit cor illorum et terra, et nemo animam suam liberare possit. Ubi aeque David et factores. Tales flant, inquit, qui faciunt es. Et quid ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram? quid recolam de scripturis? Quasi aut non sufficiat vox spiritus sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damuaverit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat?