Passage
Tertullian, De idolatria 5
lat tertullian stoa017 opp lat1
Plane impensius respondebimus ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit. Iam illa obici solita vox, Non habeo aliud quo vivam, districtius repercuti potest: Vivere ergo habes? Quid tibi cum deo est, si tuis legibus? Tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum, Ut quisque fuerit inventus, ita perseveret. Possumus igitur omnes in peccatis perseverare ex ista interpretatione. Nec enim quisquam nostrum non peccator inventus est, cum Christus non alia ex causa descenderit, quam peccatorum liberandorum. Item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, ut manibus suis unusquisque operetur ad victum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis vivere, et ipsos latrones manibus agere quo vivant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones vero non manibus solis, sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium quas dei disciplina non recipit. Sed ait quidam adversus similitudinis interdictae propositionem: Cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae disposilion alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad exemplarium causae suae. Alioquin si haec ut adversarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat? Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspensi in modum figuram designasse dominicae crucis a serpentibus, id est ab angelis diaboli, liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum, id est serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio dignioribus revelata est, dummodo apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse, bene, quod idem deus, ut lege vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem interdixit. Si eundem deum observas, habes legem eius, Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.