Passage
Tertullian, De idolatria 6
lat tertullian stoa017 opp lat1
Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla vox spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis adversas esse fidei eiusmodi artes. Quomodo enim renuntiavimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? Quod repudium diximus his, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discor diam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati sumus? Potes lingua negasse quod manu confiteris? verbo destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? verum deum praedicare qui falsos facis? Facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debebat, scilicet ob dei offensam utrobique. Immo tu colis, qui facis, ut coli possint. Colis autem non spiritu vilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio, nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est. Negas te quod facis colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam.