Passage
Tertullian, De idolatria 9
lat tertullian stoa017 opp lat1
Animadvertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed quoniam quidam istis diebus provocavit defendens sibi perseverantiam professionis istius, paucis utar. Non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum, praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi. Unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a deo. O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! Expelluntur mathematici, sicut angeli eorum. Urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum. Eadem poena est exitii discipulis et magistris. Sed magi et astrologi ab oriente venerunt. Scimus magiae et astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiaverunt, primi muneraverunt. Hoc nomine Christum, opinor, sibi obligaverunt. Quid tum? Ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? De Christo scilicet est mathesis hodie, stellarum Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum observat et praedicat. At enim scientia ista usque ad evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretetur. Nam et tus illud et myrrham et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt, quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Chritus erat adempturus. Quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei voluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua venerant, via, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia via digressos, quoniam et qua venerant ignorabat. Adeo viam rectam et disciplinam intellegere de- bemus. Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. Sic et alia illa species magiae, quae miraculis operatur, etiam adversus Moysen aemulata patientiam dei traxit ad evangelium usque. Nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum sanctum per manuum impositionem enundinaret, maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem adversabatur apostolis, luminum amissione multatus est. Hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos incidisset. Attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere damnatur. Post evangelium nusquam invenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. Ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aevi? Nonne infatuavit deus sapientiam huius saeculi? Nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum. Si sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. Non est tibi pars neque sors in ista ratione. Non potest regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.