Passage
Tertullian, De Monogamia 16.p1
lat tertullian stoa019 opp lat1
Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa fortitudo dicenda est. Iterum nubere est res virium; resurgere in opera carnis de continentiae otio substantia est laterum. Talis infirmitas et tertio et quarto et usque septimo forsitan matrimonio sufficit, ut quae totiens fortior quotiens fuerit infirmior, habitura iam non apostolum auctorem, sed Hermogenem aliquem, plures solitum mulieres ducere quam pingere. Materia enim in illo abundat, unde et animam esse praesumens multo magis spiritum a deo non habet, iam nec psychicus, quia non de afflatu dei psychicus. Quid, si inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte prostitutam profiteatur, exhibitionis causa nubentem, oblitus de victu et vestitu non esse cogitandum? Habet deum etiam corvorum educatorem, etiam florum excultorem. Quid, si solitudinem domus obtendat? quasi una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo. Habet viduam utique, quam assumat licebit. Non unam generis huius uxorem, sed etiam plures habere concessum est. Quid, si de posteritate quis cogitet iisdem animis quibus oculis uxor Loth, ut ideo quis repetat matrimonium, quia de priore liberos non habuit? Haeredes scilicet Christianus quaeret saeculi totius exhaeres. Habet fratres, habet ecclesiam matrem, Aliud est, si et apud Christum legibus Iuliis agi credunt, et existimant caelibes et orbos ex testamento dei solidum non posse capere. Nubant igitur huiusmodi in finem usque, ut in ista confusione carnis, sicut Sodoma et Gomorrha et diluvii dies, ab illo ultimo exitu saeculi deprehendantur. Adiciant tertium dictum, Manducemus et bibamus et nubamus, cras enim moriemur, non recogitantes VAE illud praegnantibus et lactantibus multo gravius et amarius eventurum in concussione totius mundi, quam evenit in vastatione unius particulae Iudaeae. Satis opportunos novissimis temporibus fructus iteratis matrimoniis colligant, ubera fluitantia et uteros nauseantes et infantes pipiantes. Parent antichristo, in quae libidinosius saeviat. Adducet illis carnifices obstetrices.