Passage
Tertullian, De Monogamia 16.p2
lat tertullian stoa019 opp lat1
Habebunt plane Christo quod allegent speciosum privilegium, carnis usquequaque imbecillitatem. Sed hanc iudicabunt iam non Isaac monogamus pater noster, nec Ioannes aliqui Christi spado, nec Iudith filia Merari, nec tot alia exempla sanctorum. Solent ethnici iudices destinari. Exsurget regina Carthaginis et decernet in Christianas, quae profuga et in alieno solo et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset, ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere. Assidebit et illi matrona Romana, quae etsi per vim nocturnam nihilominus experta alium virum maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret. Fuerunt et quae pro viris mori mallent quam post viros nubere. Idolis certe et monogamia et viduitas apparent. Fortunae Muliebri coronam non imponit nisi univira, sicut nec Matri Matutae. Pontifex Maximus et Flaminica nubunt semel. Cereris sacerdotes viventibus etiam viris et consentientibus amica separatione viduantur. Sunt et quae de tota continentia iudicent nos, virgines Vestae et Iunonis Achaicae et Dianae Scythicae et Apollinis Pythii. Etiam bovis illius Aegyptii antistites de continentia infirmitatem Christianorum iudicabunt. Erubesce, caro, quae Christum induisti! Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in quod a fine revocaris. Redi in Adam vel priorem, si in novissimum non potes. Semel gustavit ille de arbore, semel concupiit, semel pudenda protexit, semel deo erubuit, semel ruborem suum abscondit, semel de paradiso sanctiatis exulavit, semel exinde nupsit. Si in illo fuisti, habes tuam formam; si in Christum transisti, melior esse debebis. Exhibe tertium Adam et hunc digamum, et tunc poteris esse, quod inter duos non potes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable