LOGOI

Passage

Tertullian, De Oratione 16

lat tertullian stoa020 opp lat1

Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigaverit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable