LOGOI

Passage

Tertullian, De Paenitentia 1

lat tertullian stoa021 opp lat1

Paenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quandam esse quae veniat de offensa sententiae peioris. Ceterum a ratione eius tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore. Quippe res dei ratio; quia deus omnium conditor, nihil non ratione providit, disposuit, ordinavit, nihil non ratione tractari intellegique voluit. Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt. Quam autem in paenitentiae actu irrationabiliter diversentur, vel uno isto satis erit expedire, cum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Paenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, prout quid in ingratiam cecidit. Semetipsos exsecrantur, quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus irrogatur in corde figunt, meminisse curantes, ne quid boni rursus praestent; contra paenitentiae malorum levius incubant. Denique facilius per eandem delinquunt quam per eandem recte faciunt.

Provenance