Passage
Tertullian, De Paenitentia 11
lat tertullian stoa021 opp lat1
Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari in asperitudine sacci et horrore cineris et oris de ieiunio vanitate? Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum crinibus distinguendis et pulverem dentibus elimandis et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinandis, si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris in labia aut genas urgeat. Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus, adiicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem vini, cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris, Deliqui, dicito, in deum, et periclitor in aeternum perire; itaque nunc pendeo et maceror et excrucior, ut deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi. Sed enim illos, qui ambitu obeunt capessendi magistratus, neque pudet neque piget incommodis animae et corporis, nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus eniti in causa votorum suorum. Quas non ignobilitates vestium affectant? quae non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant? ad omnem occursum maioris cuiusque personae decrescentes, nullis conviviis celebres, nullis comessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate, idque totum propter unius anni volaticum gaudium. Nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus? et castigationem victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant? Hi sunt de quibus scriptura commemorat: Vae illis qui delicta sua velut procero fune nectunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable