Passage
Tertullian, De Paenitentia 4
lat tertullian stoa021 opp lat1
Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, et salvum faciam te. Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, cum praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (immo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem. Haec te peccatorum fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit. Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono paenitentiae enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit. Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. Bonum est paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit. At enim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat praemio, salute; iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi. O beatos nos, quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable