LOGOI

Passage

Tertullian, De Paenitentia 5

lat tertullian stoa021 opp lat1

Hoc enim dico, paenitentiam, quae per dei gratiam ostensa et indicta nobis in gratiam nos domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam posthac iteratione delicti resignari oportere. Iam quidem nullum ignorantiae praetextum tibi patrocinatur, quod domino agnito praeceptisque eius admissis denique paenitentia delictorum functus rursus te in delicta restituis. Ita in quantum ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris. Nam si idcirco te deliquisse paenituerat, quia dominum coeperas timere, cur, quod metus gratia gessisti, rescindere maluisti, nisi quia metuere desisti? Neque enim timorem alia res quam contumacia subvertit. Cum etiam ignorantes dominum nulla exceptio tueatur ad poenam, quia deum in aperto constitutum et vel ex ipsis caelestibus bonis comprehensibilem ignorari non licet, quanto cognitum despici periculosum est? Despicit porro qui bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus quod intellegit fugiendum quodque iam fugit resumens intellectui suo, id est dei dono, contumeliam facit: respuit datorem, cum datum deserit, negat beneficum, cum beneficium non honorat. Quemadmodum ei potest placere cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo contumax, sed etiam ingratus appare. Ceterum non leviter in dominum peccat qui, cum aemulo eius diabolo paenitentia renuntiasset et hoc nomine illum domino subiecisset rursus eundem regressu suo erigit et exultationem eius seipsum facit, ut denuo malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat. Nonne, quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum est, diabolum domino praeponit? Comparationem enim videtur egisse qui utrumque cognoverit, et iudicato pronuntiasse eum meliorem cuius se rursus esse maluerit. Ita qui per delictorum paenitentiam instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam paenitentiae paenitentiam satisfaciet, eritque tanto magis perosus deo, quanto aemulo eius acceptus. Sed aiunt quidam satis deum habere, si corde et animo suspiciatur, licet actu minus fiat; itaque se salvo metu et fide peccare, hoc est salva castitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare. Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant. Primum exemplum perversitatis: quia timent, delinquunt. Opinor, non delinquerent, si non timerent. Igitur qui deum nolit offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est. Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum paenitentia nunquam fidelis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable