Passage
Tertullian, De Pallio 5.p1
lat tertullian stoa022 opp lat1
Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si a diademate et a sceptro? An aliter mutavit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praevertit? Nulla in melius transgressi sint signa, est habitus iste quod faciat. Prius etiam ad simplicem captatelam eius: nullo taedio constat. Adeo nec artificem necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde deducat nitidius, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderatiorem texuisse, recognito rursus umbone et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero eius ex quo sinus nascitur iam deficientibus tabulis retrahat a scapulis et exclusa dextera in laevam adhuc congerat cum alio pari tabul(??)to in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat. Conscientiam denique tuam perrogabo quid te prius in toga sentias, indutum, anne onustum? habene vestem, an haiulare? Si negabis, domum consequar, videbo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam. Quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem quam in calceo vincipedem? Magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos. At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mera nusquam vestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est solutim. Id ex uno circumiectu licet, equidem nusquam inhumano; ita omnia hominis simul contegit. Humerum velans exponit vel includit, ceteroquin humerum adhaeret, nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, vacat zonae tormentum; si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est, aut pedes nudi magis, certe viriles magis quam in calceis.