LOGOI

Passage

Tertullian, De Patientia 1

lat tertullian stoa023 opp lat1

Confiteor ad dominum deum satis temere me, si non etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sum, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et constantiam commonendi propriae conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. Atque utinam erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium, nisi quod bonorum quorundam sicuti et malorum intolerabilis magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia divinae inspirationis operetur. Nam quod maxime bonum, id maxime penes deum, nec alius id quam qui possidet dispensat, ut cuique dignatur. Itaque velut solatium erit disputare super eo quod frui non datur, vice languentium, qui, cum vacent a sanitate, de bonis eius tacere non norunt. Ita miserrimus ego, semper aeger caloribus impatientiae, quam non obtineo patientiae sanitatem et suspirem et invocem et perorem necesse est, cum recordor et in meae imbecillitatis contemplatione digero bonam fidei valitudinem et dominicae disciplinae sanitatem non facile cuiquam, nisi patientia adsideat, provenire. Ita praeposita dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus domino complacitum perpetrare extraneus a patientia possit. Bonum eius etiam qui extra eam vivunt summae virtutis appellatione honorant. Philosophi quidem, qui alicuius sapientiae animalia deputantur, tantum illi subsignant, ut cum inter sese variis sectarum libidinibus et sententiarum aemulationibus discordent, solius tamen patientiae in commune memores huic uni studiorum suorum commiserint pacem. In eam conspirant, in eam foederantur, illam in adfectatione virtutis unanimiter student, omnem sapientiae ostentationem de patientia praeferunt. Grande testimonium eius est, cum etiam vanas saeculi disciplinas ad laudem et gloriam promovet. Aut numquid potius iniuria, cum divina res in saecularibus artibus volutatur? Sed viderint illi quos mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac dedecoratae pudebit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable