Passage
Tertullian, De Patientia 3
lat tertullian stoa023 opp lat1
Et haec quidem divinae patientiae species, quasi de l(??)nginquo, fors ut de supernis aestimetur. Quid illa autem, quae inter homines palam in terris quodammodo manu apprehensa eat? Nasci se deus in utero patitur matris et exspectat, et natus adolescere sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a servo suo tinguitur; et temptatoris congressus solis verbis repellit, cum de domino fit magister docens hominem evadere n(??)tem, abse(??) scilicet veniam offens(??) pationtiae eruditus. Non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem eius audivit; arundinem quassatam non fregit, li(??)um fumigans non restinxit. Nec enim mentitus fuerat propheta, immo ipsius dei contestatio, spiritum suum in filio cum tota patientia collocantis. Nullum volentem sibi adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumve despexit, atquin ipse lavandis discipulorum pedibus ministravit; non peccatores, non publicanos aspernatus est, non illi saltim civitati, quae eum recipere noluerat, iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes repraesentari voluissent; ingratos curavit, insidiatoribus cessit. Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit, nec constanter denotavit. Cum vero traditur, cum adducitur, ut pecus ad victimam (sic enim non magis aperit os quam agnus sub tondentis potestate), ille, cui legiones angelorum, si voluisset, uno dicto de caelis affuissent, ne unius quidem discentis gladium ultorem probavit. Patientia domini in Malcho vulnerata est. Itaque et gladii opera maledixit in posterum, et sanitatis restitutione ei, quem non ipse vexaverat, satisfecit, per patientiam, misericordiae matrem. Taceo quod figitur; in hoc enim venerat. Numquid tamen subeundae morti etiam contumeliis opus fuerat? Sed saginari voluptate patientiae discessurus volebat. Despuitur, verberatur, deridetur, foedis vestitur, foedioribus coronatur. Mira aequanimitatis fides. Qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de impatientia hominis imitatus est. Hinc vel maxime Pharisaei dominum agnoscere debuistis; patientiam huiusmodi nemo hominum perpetraret. Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos vero ratio et structio, satis aperte non sermonibus modo in praecipiendo, sed etiam passionibus domini in sustinendo probant his quibus credere datum est, patientiam dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis.