LOGOI

Passage

Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 39.p1

lat tertullian stoa024 opp lat1

Erant ingenia de spiritalibus nequitiae, cum quibus luctatio est nobis, fratres, merito contemplanda, fidei necessaria, ut electi manifestentur, ut reprobi detegantur. Et ideo habent vim et in excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus quoque scripturis exemplum praesto sit eiusmodi facilitatis. Vides hodie ex Vergilio fabulam in totum aliam componi, materia secundum versus et versibus secundum materiam concinnatis. Denique H(??)sidius Geta Medeam tragoediam ex Vergilio plenissime exsuxit. Meus quidam propinquus ex eodem poëta inter cetera stili sui otia Pinacem Cebetis explicuit. Homerocentones etiam vocari solent qui de carminibus Homeri propria opera more centenario ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus. Et utique fecundior divina litteratura ad facultatem cuiusque materiae. Nec periclitor dicere ipsas quoque scripturas sic esse ex dei voluntate dispositas ut haereticis materias subministrarent, cum legam oportere haereses esse, quae sine scripturis esse non possunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable