Passage
Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 41.p2
lat tertullian stoa024 opp lat1
De verbi autem administratione quid dicam, cum hoc sit negotium illis, non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi? Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si iacentibus elevationem operentur. Quoniam et ipsum opus eorum non de sue proprio aedificio venit, sed de veritatis destructione, nostra suffodiunt, ut sua aedificent. Adime illis legem Moysi et prophetas et creatorem deum, accusationem eloqui non habent. Ita fit, ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum quam exstructiones iacentium ruinarum. Ad haec solummodo opera humiles et blandi et summissi agunt. Ceterum nec suis praesidibus reverentiam noverunt. Et hoc est, quod schismata apud haereticos fere non sunt, quia cum sint, non parent. Schisma est enim unitas ipsa. Mentior, si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. Agnoscit naturam suam et originis suae morem profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. Denique penitus inspectae haereses omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur. Plerique nec ecclesias habent; sine matre, sine sede, orbi fide, extorres, sua in vilitate vagantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable