Passage
Tertullian, De Praescriptionibus Hereticorum 43.p2
lat tertullian stoa024 opp lat1
Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt, a qua divertere nemini expedit qui meminerit futuri iudicii, quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal adstare, reddentes rationem inprimis ipsius fidei. Quid ergo dicent qui illam stupraverint adulterio haeretico, virginem traditam a Christo? Credo, allegabunt nihil unquam sibi ab illo vel ab apostolis eius de scaevis et perversis doctrinis futuris pronuntiatum et de cavendis abominandisque praeceptum. Agnoscent suam potius culpam et suorum, qui nos non ante praestruxerunt. Adicient praeterea multa de auctoritate cuiusque doctoris haeretici; illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, debiles reformasse, futura significasse, uti merito apostoli crederentur. Quasi nec hoc scriptum sit, venturos multos qui etiam virtutes maximas ederent ad fallaciam muniendam corruptae praedicationis. Itaque veniam merebuntur. Si vero memores dominicarum et apostolicarum scripturarum et denuntiationum in fide integra steterint, credo, de venia periclitabuntur, respondente domino: Praenuntiaveram plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et prophetarum et apostolorum etiam, et discentibus meis eadem ad vos praedicare mandaveram; scilicet cum vos non crederetis. Semel evangelium et eiusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaveram; libuit mihi postea aliqua inde mutare. Resurrectionem promiseram, etiam carnis; sed recogitavi, ne implere non possem. Natum me ostenderam ex virgine, sed postea turpe mihi visum est. Patrem dixeram qui solem et pluvias facit; sed alius me pater melior adoptavit. Prohibueram vos aurem accommodare haereticis; sed erravi. Talia capit opinari eos qui exorbitant et fidei veritatis periculum non cavent. Sed nunc quidem generaliter actum est nobis adversus haereses omnes certis et iustis et necessariis praescriptionibus repellendas a conlatione scripturarum. De reliquo, si dei gratia adnuerit, etiam specialiter quibusdam respondebimus. Haec in fide veritatis cum otio perlegentibus pax et gratia dei nostri Iesu Christi in aeternum.