LOGOI

Passage

Tertullian, De Pudicitia 1

lat tertullian stoa025 opp lat1

Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnis bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta vixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit, siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur. Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. Denique de qua incipimus, eo usque iam exolevit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur, isque satis castus habeatur, qui non nimis castus fuerit. Sed viderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset ut infructuosa quae non apud deum egisset. Malim nullum bonum quam vanum. Quid prodest esse quod esse non prodest? Nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni. Adversus hanc nonne dissimulare potuissem? Audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. Pontifex scilicet Maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: Ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. O edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! Et ubi proponetur liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis, sub ipsis libidinum titulis. Illic eiusmodi paenitentia promulganda est ubi delinquentia ipsa versabitur. Illic legenda est venia quo cum spe eius intrabitur. Sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et virgo est. Absit, absit a sponsa Christi tale praeconium! Illa, quae vera est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula. Non habet quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit, quoniam et terrenum dei templum citius spelunca latronum appellari potuit a domino quam moechorum et fornicatorum. Erit igitur et hic adversus psychicos titulus, adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, que magis hoc mihi in notam levitatis obiectent. Nunquam societatis repudium delicti praeiudicium est. Quasi non facilius sit errare cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. At enim me non magis dedecorabit utilis levitas quam ornarit nocens. Non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit. Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est et apostolus. Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar, tanquam parvulus sapiebam; at ubi vir sum factus, ea quae parvuli fuerant evacuavi. Adeo devertit a sententiis pristinis, nec idcirco deliquit quod aemulator factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant. Atque utinam et isti, qui meram et veram intergritatem carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponunt. Sed iam haec gloria extinguitur, et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis nullam subscribere veniam, quanto propterea, quotiens volunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quoniam melius est nubere quam uri. Nimirum propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. Cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae iure? Nam et remedia vacabunt, cum crimina indulgentur, et crimina manebunt, si remedia vacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecavendo vanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecavent, cum aut praecavendum non sit ubi parcitur, aut parcendum non sit ubi praecavetur. Praecavent enim, quasi nolint admitti aliquid, indulgent autem, quasi velint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere velint, non debeant praecavere. Nec enim moechia et fornicatio de modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecavet et securitas quae indulget. Sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri quasi modica, et praecaveri quasi maxima. Nobis autem maxima aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas, et ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus. Eundem limitem liminis moechis quoque et fornicatoribus figimus, ieiunas pacis lacrimas profusuris, nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable