LOGOI

Passage

Tertullian, De Pudicitia 11

lat tertullian stoa025 opp lat1

Exinde quod ad evangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis sui contactum permittit lavanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti tergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis confertur, etsi iam Christianis veniam delictorum praestitisset. Nunc enim dicimus, Soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur. Ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil adversum nos praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis venia conferebatur. Christiana enim disciplina a novatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis, id est domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.

Provenance